|
Translations from Ecce Romani II
Chapter 28: Preparing to go Shopping
Mane erat. Aurelia in cubiculo sedebat. Crines eius curabant duae ancillae, quarum altera speculum tenebat, altera crines pectebat. Phrygia, quae crines neglegenter pectebat, dominam vexabat; Syra, quod manus tremebat, speculum non bene tenebat. Aurelia igitur, neglegentia earum vexata, subito, “Quam neglegentes estis!” clamavit. “Abite! Abite! Vocate Corneliam! Eam mecum in urbem ducere volo.”
Statim exierunt ancillae.
Mox in cubiculum iniit Cornelia. “Cur me vocavisti, mater?”
Aurelia respondit, “Pater tuus amicos quosdam, in quibus sunt senatores praeclari, ad cenam hodie invitavit. Porcum servus iam emit, sed ego in animo habeo ipsa in urbem ire ad mercatorem quondam cuius taberna non procul abest, nam glires optimos ille vendere solet. Si tu vis mecum ire, me in atrio exspecta! Intera servos iubebo sellas ad ianuam ferre.”
Chapter 29: Going to the Market
Cornelia summa celeritate se paravit. Brevi tempore mater et filia a servis per urbem ferebantur. In viis erat ingens multitudo hominum. Concursabant enim servi, milites, vii, pueri, mulieres. Onera ingentia a servis portabantur, nam interdiu nihil intra urbem vehiculo portatur.
Omnia quae videt Cornelia eam delectant. Nunc conspicit poetam versus recitantem, nunc mendicos pecunaim petentes, nun lecticam elegantissimam quae ob octo servis portatur. In ea recumbit homo obesus qui librum legit.
Subito Cornelia duos servos per viam festinantes conspicit, quorum alter porcum parvulum portat. Eo ipso tempore e minibus effugit porcus. “Cavete! Exclamant adstantes sed frustra. Homo quidam, qui per viam celeriter currit, porcum vitare non potest. Ad terram cadit. Paulisper in luto iacet gemens. Deinde ira commotus servum petit a quo porcus aufugit. Est rixa.
Finem rixae non vidit Cornelia quod servi iam sellas in aliam viam tolerant. Tandem advenerunt ad eam tabernam quam petebant. De sellis descenderunt. Tum Aurelia, “Vidistine,” inquit “illam lecticam in qua recumbebat
Chapter 30: “Fire”
Conspexerat Aurelia ingentem insulam e qua emittebatur magna vis fumi ac flammarum. Cornelia, iam ad id aedificium summa celeritate currebat, cum Aurelia ei clamavit, “Cave, Cornelia! Ei incendio appropinquare est periculosum.”
Mox fumus omnia obscurabat. Cornelia aedificium ipsum vix videre poterat. Multi homines huc illuc concursabant. Ab incolis omnia simul aguntur; infantes ex aedificio a matribus efferuntur; infirmi e ianuis trahuntur; bona e fenestris eiciuntur; in via ponuntur cistae, lecti, ornamenta.
Cornelia spectaculum tam miserabile numquam antea viderat. Lacrimabant mulieres et liberos parvos tenebant; lacrimabant liberi qui parentes suos quaerebant; clamabant parentes qui liberos suos petebant.
Via erat plena eorum qui ad spectaculum venerant. Alii ex adstantibus aquam portabant; alii in insulam intrabant et auxilium incolis miseris ferebant. Multi tamen nihil faciebant. “Nos certe nihil facere possumus,” inquiunt. “In hac urbe solent esse incendia quae exstinguere non possumus. Neque hoc aedificium neque hos incolas servare possumus. Ecce! In tertio tabulato huius insulae est mater cum duobus liberis. Hi miseri flammis paene opporimuntur. Si incolae se servare non possunt, quid nos facere possumus?”
Subito exclamavit unus ex adstantibus, “Cavete, omnes!” Nisi statim aufugietis, vos omnes opprimemini aut lapidibus aut flammis.”
Tum Cornelia, “Eheu, mater!” inquit. Ego valde commeveor cum hos tam miseros liberos video. Quis eis auxilium feret? Quomodo effugient? Quid eis accidet?
Cui respondit Aurelia, “Id nescio. Sine dubio iam mortui sunt. Sed cur tu ita commoveris? Nos nihil hic facere possumus. Nisi statim fugiemus, nos ipsae vix servabimur. Satis tamen hodie vidisti. Age! Ad Forum ibimus ac glires ememus.”
Illo ipso tempore parietes insulae magno fragore ceciderunt. Nihil manebat nisi lapides ac fumus.
Chapter 31: “Pseudolus”
Quinta hora est. Marcus est Sextus per atrium ambulant, cum subito e culina cachinnus maximus auditur. Statim in culinam pueri intrant, ubi Syrum et alios servos vident.
Sextus, “Cur vos omnes ridetis?” inquit. “Iocumne audivistis?”
Cui Syrus, “Ioco optimo delectamur, domine. Est in culina servus quidam cui nomen est Pseudolus. Non servus sed mercator esse videtur. Heri mane in urbem ad lanii tabernam descendit, nam carnem emere volebat. ‘Quanti,’ inquit Pseudolous, ‘est illa perna?’ Ubi pretium auditur, lanio respondet, ‘Ego numquam dabo tantum pretium. Praedo quidem mihi videris, non lanius. Nemo nisi scelestus tantum petit. Ad aliam tabernam ibo neque umquam—’
“ ‘Procax es, Pseudole,’ interpellat lanius. ‘Per iocum sine dubio hoc dicis. In hac via nemo carnem meliorem habet, ut bene scis. Hoc pretium non est magnum. Si autem multum emes, pretium fortasse minuetur. Dominus tuus, ut audivi, cras cenam amicis suis dabit. Nonne porcum emes?’
“Cui Pseudolous, ‘Quem porcum mihi vendere vis? Ille est pinguis. Da mihi illum!’
“ ‘Ille porcus heri in meis agris pascebatur, mea manu curabatur. Nullum porcum meliorem in hac urbe emes. Senatori Romano illum vendere volo. Itaque tibi decem denariis eum vendam.’
“ ‘Decem denariis? Immo quinque!’
“ ‘Octo!’
“ Octo, si ille lepus quoque additus erit gratis. Si non, nihil emam et ad aliam tabernam ibo!’
“ ‘Non sine causa tu vocaris Pseudolus. Vos servi, non nos lanii, recte praedones vocamini.’
“Multum et diu clamat lanius, sed Pseudolus nihil respondet. Tandem lanius octo denarios invitus accipit; porcum et leporem Pseudolo tradit. Iam Pseudolus noster rediit et totam fabulam nobis narravit. In animo habet leporem amico vendere et pecuniam sibi retinere.”
“Minime, vero!” clamavit Aurealia, quae a Foro redierat et omnia audiverat, “Syre, da mihi leporem! Pseudolus ad villam rusticam mittetur. Vos quoque puniemini omnes.”
Chapter 32: Dinner Preparations
Abhinc tres dies amici quidam a Gaio Cornelio ad cenam invitati erant. Qua de causa Aurelia in Foro glires emerat. Porcus quoque a Psuedolo emptus erat. Iam dies cenae aderat. Mane servi in Forum missi sunt et ibi comparaverunt holera, panem, pullos. Ova quoque et mala et multa alia comparata sunt, nam cum senator Romanus amicos ad cenam invitavit, cena optima parari debet.
Iam hora cenae appropinquabat. Dum in culina cobus coquebatur, ancillae triclinium parabant. Mensa a servis in medium triclinium iam allata erat; tres lecti circum mensam positi erant.
Triclinium Cornelii erat pulcherrimum atque ornatissimum. In parietibus erant picturae pulcherrimae. In alia pictura canis Cerberus e regno Plutonis extrahebatur, in alia Mercurius ad Charonem mortuos adducebat, in alia Orpheus ad inferos descendebat.
Cornelius servos festinare iubebat, nam iam erat nona hora. Aurelia, semper sollicita, ancillas vehementer incitabat. Subito ancilla quaedam, quae Aureliam magnopere timebat, huc illuc festinans unum e candelabris casu evertit. Candelabrum in lectum deiectum est; statim effusum est oleum in strata; haec celeriter ignem ceperunt. Aurelia irata ancillam neglegentem reprehendebat, sed Cornelius celeriter pallio ignem exstinxit.
“Bono animo es!” inquit Cornelius. “Ecce! Ignis iam exstinctus est!” Tum aliae ancillae ab illo vocatae sunt: “Syra! Phrygia! Strata alia ferte! Necesse est omnia statim reficere, nam convivae mox aderunt.” Omnia Cornelii iussa facta sunt.
Adveniebant convivae, in quibus erant complures clientes qui ad cenam invitati erant. Convivae mappas secundas secum ferebant, nam cum cena confecta erit, in mappis cibum auferre eis licebit. Paulisper in atrio stabant, Cornelium exspectantes. Tandem a Cornelio ipso comiter salutati sunt.
Aberat nemo nisi Titus Cornelius, patruus Marci. Paulisper eum exspectabant omnes; sed tandem, quamquam ille nondum advenerat, convivae in triclinium ducti sunt. Soleae depositae a servis ablatae sunt. Omnes in lectis accubuerunt et cenam exspectabant.
Chapter 33: At Dinner
Cornelius ancillis signum dat. Primum aqua ab ancillis portatur et convivae manus lavant. Dum hoc faciunt, omnibus convivis mulsum datur. Deinde fercula e culina efferuntur, in quibus est gustatio—ova et olivae nigrae, asparagus et boletis liquamine aspersi. Interea a convivis multae fabulae narrantur, multa de rebus urbanis dicuntur: alius de incendiis narrat, alius de pestilentia in urbe, alius de amphitheatro, aedificio ingenti quod mox dedicabitur. Aliquid novi audire omnes delectat. Dum convivae haec et multa alia narrant, gustatio editur, mulsum bibitur.
Tum servi gustationem aufuerunt; deinde ab eisdem servis magnum ferculum in triclinium fertur, in media mensa ponitur. In eo est porcus ingens et circum porcum glires quos Aurelia emerat. Ab aliis servis pocula convivarum vino optimo complentur. Dum convivae haec spectant extra triclinium magnus tumultus aditur. Subito in triclinium magno cum streiptu irrumpit Titus Cornelius.
Mussant convivae, “Cur Titus noster sero venire solet neque se umquam excusat?”
At Titus, ad locum suum lente ambulans, “Salvete, amici omnes!” inquit. “Salve, mi frater! Amico cuidam in popina occurri.”
Gaius, quamquam iratissimus erat, nihil tamen dixit quod hoc tempore fratrem reprehendere nolebat. Statim signum servis dedit. Tum alii ex eis porcum scindebant, alii carnem ad convivas portabant. Non omnibus de porco datum est: clientibus quidem data sunt pullorum frustra.
Gaius servo, “Puer,” inquit, “da fratri meo quoque frustra pulli! Noli ei de porco dare!”
Nunc omnes cibum atque vinum habebant. Omnes cenam laudabant. Etiam clientes quamquam frustra modo habebant, una cum ceteris clamabant, “Euge! Gaius Cornelius cenam optimam dare solet. Nemo meliorem coquum habet. Nonne coquum ipsum laudare debemus?”
Itaque coquus vocatus ab omnibus laudatus est.
Tandem fercula a servis ablata sunt. Simul Gaius servos iussit secundas mensas in triclinium portare. Servi, quamquam, defessi erant, huc illuc currebant. Uvae, mala, pira in triclinium portata sunt. Passum quoque in mensa positum omnibus est datum.
Chapter 34: The Commissatio
Plus vini est allatus, et omnibus convivis coronae florum datae sunt. Alii coronas rosarum, alii hederae coronas induerunt. Gaius apio modo se coronavit, sed Titus et rosaas et unguenta poposcit, nam in popina prope Forum multum vinum iam biberat.
Unus e convivis, cui nomen erat Messalla, clamavit, “Quis creabitur arbier bibendi?”
“Non tu certe, Messalla,” inquit alter. “Alii vinum sine aqua bibunt, sed tu aquam sine vino bibis.”
Cui MEssalla, “Cur non Gaius ipse? Quis enim est prudentior quam Gaius? Ille enim aquam et vinum prudenter miscebit, neque sinet convivas nimis vini bibere.”
“Minime!” interpellat Titus magna voce. “Hoc modo creare arbitrum non licet. Fer talos! Non nisi talis recte creatur arbiter bibendi.”
Paulisper tacebant omnes. Tum Gaius, “Esto! Fer talos! Necesse est omnia recte facere.”
Statim igitur tali cum fritillo allati in mensa positi sunt. A Gaio primo iacti sunt tali. “Est senio!” ab omnibus clamatum est. deinde unus e convivis talos misit. “Canis!” omnes cum risu clamaverunt. Identidem tali missi sunt, sed nemo Venerum iecit.
Tandem Titus talos arripit et in fritillo magna cum cura ponit. “Meum Herculem,” inquit, “invoco.” Tum fritillum vehementer movet. Omnes Titum attente spectant. Subito mittuntur tali.
“Est Venus!” exclamat Titus. “Vici! Vici! Hercules mihi favet! Nunc tempus est bibendi. Iubeo duas partes aquae et tres partes vini.” Primum tamen merum arripit et poculum suum complet. “Bene tibi, Gai!” clamat et poculum statim haurit. “Bene tibi, Messalla!” clamat et iterum poculum haurit. Subito collapsus est.
“Non bene tibi, Tite!” inquit Gaius. “Eheu! Nimis vini iam hausisti.” Servi Titum vino oppressum auferunt. Titus erat bibendi arbiter pessimus omnium.
Chapter 35: Crime
Postquam Aurelia cubitum iit, Cornelius adhuc in atrio manebat sollicitus. Eucleides enim mane ierat domum fratris qui in colle Quirinali habitabat. Iam media nox erat neque Eucleides domum redierat. Quid ei acciderat?
Tandem intravit Eucleides, sanguine aspersus. Cornelius, “Di immortales! Quid tibi accidit?” clamavit. Eucleides nihil respondit; ad terram ceciderat. Statim servi ad atrium vocati celerrime concurrerunt. Eucleides in lecto positus est et vulnera eius lauta atque ligata sunt. Diu iacebat immobilis. tAndem animum recuperavit et lente oculos aperuit. Postquam aliquid vini bibit, rem totam explicavit.
“Hodie mane, dum in urbem desecndo, poetae cuidam occurri cui nomen est Marcus Valerius Martialis. Breviore itinere me duxit ad eam insulam in qua habitat frater meus. Plurima de praedonibus huius urbis mihi narravit. Ego tamen vix ei credidi. Sed, ubi insulae iam appropinquabamus, homines quosdam in popinam intrantes conspeximus.
“’Cave illos!’ inquit Martialis. ‘Illi sunt praedones scelestissimi. Nocte solus per has vias ambulare non debes.”
“Totum diem apud fratrem meum mansi. Post cenam optimam domum redire consititui. Quamquam nox erat, nihil periculi timebam. Securus igitur per Suburam ambulabam cum subito e popina quadam se praecipitaverunt duo homines qui fustes ferebant. Timore affectus, celerius ambulabam. Facile tamen me consecuti sunt. Ab altero percussus sum, sec baculo me fortissime defendi. Tum a tergo ab altero correptus ad terram cecidi. Mihi est ademptum baculum, adempta pecunia. Abierunt illi ridentes. Diu pronus in luto iacebam. Tandem surrexi et summa difficultate domum redii.”
Cornelius, “Doleo quod vulnera gravia accepisti. Stultissimus tamen fuisti.”
Cui Eucleides, “Ita vero, domine! Sed iam prudentior sum. Non iterum nocte solus per vias urbis ambulabo.”
Chapter 37: Off to School
Mane in fuit strepitus maximus; canes latrabant, servi per vias currebant, sed neque Marcus neque Sextus se movit. Adhuc in lecto iacebat Sextus et secum cogitabat: “Quis est me miserior? Cotidie ante lucem mihi necesse est ad ludum profisci. Sed ad ludum ire vereor. In ludo numquam laudor; semper castigor. Illos versus Vergilii memoria tenere non possum. Ille grammaticus me experitur, et cotidie eadem dicit: “Tu, Sexte, nihil scis quod semper loqueris,’ vel ‘Es puer pessimus,’ vel ‘Nisi diliigentius laborabis, verberaberis.’ Itaque domi manere volo.”
Ita cogitabat Sextus cum Eucleides paedagogus in cubiculum ingressus est. “Surgite, pueri!” inquit. “Nolite diutius in lecto manere! Est enim tempus ad ludum profisci, ubi Palaemon, grammaticus ille eruditissmus, vos laetus accipiet. Vos docebit plurimua quae vobis erunt utlissima.”
Nihil responderunt pueri; inviti e lecto surrexerunt, vestes induerunt, e domo egressi sunt. Nondum lucebat, sed cum Eucleide in vias urbis profecti sunt. Lanternam eis praeferebat Eucleides.
Subito conspexit Marcus tabernam quandam. “Ecce, Eucleides!” clamavit Marcus. “Videsne illam tabernam? Est pristrinum. Licetne nobis aliquid cibi emere?”
“Esto,” respondit Eucleides. “Non sero est. Etiamsi nos aliquid cibi edemus, tamen ad tempus ad ludum perveniemus.”
Pueri igitur scriblitas emunt, Eucleides panem et paulum vini. Dum ientaculum devorant, Marcus et Sextus inter se loquuntur. Tandem iterum profecti mox ludo appropinquabant.
Chapter 38: The Lessons Begin
Omnes pueri in ludum vix ingressi erant cum grammaticus ita coepit: “Abhinc tres menses primus liber Aeneidis a vobis lectus est. Quis e vobis de Aenea mihi narrare potest?”
Cui unus e discipulis respondit: “Urbs Troia a Graecis decem annos obsidebatur, sed tandem capta et incensa est. Effugit e ruinis illius urbis Aeneas, et una cum patre filioque suo e compluribus amicis ex Asia navigavit, nam terram petebat quae Hesperia vocata est. Postquam multa terra marique passus est, ad Siciliam vix venit. Atque ubi e Sicilia profectus est, maxima tempestas naves complures delevit. Aeneas ipse, ad Africam tempestate actus, cum septem modo navibus ad urbem quandam advenit ubi a regina Didone comiter acceptus ad convivium invitatus est.”
Tum grammaticus, “Res optime narrata est. Sed quid in convivio factum est?”
Cui alter discipulus, “Regina plurima rogabat de urbe Troia, de rebus Troianis, de periculis itineris. Tandem omnes convivae tacuerunt et Aeneas multa et mira narrare coepit.”
Hoc responsum grammatico maxime placuit; qui, “Nunc,” inquit, “nos ipsi audiemus ea quae ab Aenea narrata sunt. Nunc legemus aliquos versus e secundo libro Aeneidis. Age, Marce! Mihi recita illos versus!”
Chapter 39: A Lesson for Sextus
“Bene respondisti. Et tu, Aule, dic mihi hoc! Qui sunt ‘omnes’?” “Troiani una cum regina et comitibus.” “Ubi sunt hi omnes?” “In Africa.” “Quo in loco?’ “Carthagini.” “Unde venit Aeneas?” “Troia.” “Quo itinere Troia navigavit?” “Primum ad Siciliam venit; deinde tempestate Carthaginem actus est.”
“Multa tamen de hac fabula omittis, nam Aeneas comitesque multos annos errabant antequam ad Siciliam advenerunt. Primum ad Thraciam, deinde Delum, tum ad Cretam navigaverunt. Cur nusquam moratus est Aeneas, Marce?” “Monitus a dis, Aeneas semper Hesperiam petebat. Volebat enim novam condere Troiam.”
Omnes discipuli grammaticum attente audiebant—praeter Sextum qui dormitabat. Quem ubi animadvertit grammaticus, “Sexte,’ clamavit, “Expergiscere! Dic mihi! Ubi est Hesperia?”
“Hesperia? Nonne est Graecia?” “Minime, o puer abonimande! Hesperia est Italia.” “Nil interest,” mussavit Sextus.
“At maxime interest,” respondit grammaticus, ira maxima commotus. Ferulam sumpsit et voce terribili, “Extende manum, Sexte!” clamavit. Ceteri discipuli conticuerunt. At Sextus grammatico non paruit. “Non extendam,” inquit. Stupuit grammaticus. Longum fuit silentium. Tandem, “Abi, puer!” clamat. “Voca Eucleidem paedagogum! Ille te domum ducet. Satis procacitatis tuae passus sum. Te huc redire veto, nisi laborare voles. Nunc abi!”
Ceteri discipuli verbis grammatici territi erant. Numquam antea puer domum missus erat.
Chapter 40: To Father From Sextus
Sextus patri suo S.P.D.
Áve mi pater! Si tu vales, ego gaudeo. Sed nemo est me miserior. Mater mea POmpeiis mortua est. Tu me in Italia reliquisti, cum in Asiam profectus est. O me miserum!
Primo quidem Baiis habitare me delectabat. Ibi ad litus ire, in mari natare, scaphas spectare solebam. In silvis quoque cum Marco cotidie ambulabam; inde regressus, cum vilico Davo, qui me maxime amat, in horto laborabam.
Olim, dum prope rivum in silvis ambulamus, Corneliam et Flaviam magna voce clamantes audivimus. Statim accurrimus et lupum ingentem puellas petentem conspeximus. Tum Marcus, maximo terrore affectus, arborem ascendit neque desilire ausus est. Ego tamen magno ramo lupum reppuli et puellas servavi solus.
At abhinc paucos menses nos omnes, Baiis profecti, maximo itinere Romam pervenimus. Dum autem Romae habito, me delectat ad Circum Maximum ire. Russatis ego faveo qui semper vincunt.
Nunc tamen miserrimus sum propter iracundiam Palaemonis magistri nostri. Ille enim homo iracundissimus me, quamquam discere semper cupio, saepe ferula ferociter verberat. Cotidie de Aeneae itineribus multa me rogat. Ei roganti respondere semper conor. Ceteros tamen pueros emper facillima, me semper difficillima rogat. Heri quidem de Hesperia loquebatur, de qua neque ego neque ceteri pueri quidquam sciunt. Immo vero, etiam Aeneas ipse ignorabat ubi esset Hesperia! Grammaticus tamen, cum ego ignorarem, ira commotus, ferulam rapuit et me crudelissime verberavit. Deinde domum statim ab Eucleide ductus sum. Cum primum domum advenimus, a Cornelio arcessitus sum. Ei rem totam explicare conabor, sed me ne loqui quidem sivit. Iterum igitur poenas dedi.
O pater, regredere, obsecro, quam primum in Italiam! Ego sum miser et valde aegroto. Ama me et valde!
Chapter 41: Dramatic News
Mane erat. Iam pueri ad ludum profecti erant. Cornelia sola in domo sedens telam sine studio texebat. Iracunda erat quod Baias regredi atque Flaviam amicam suam videre cupiebat. De multis rebus cogitabat tristis, cum mater ingressa est.
“Tristis videris, Cornelia. Aegrane es?”
“Urbs Roma mihi non placet, mater,” respondit Cornelia. “Totum diem sola domi maneo. Mihi non licet foraas ire. Hic ego laboro sola, sed Marcus et Sextus una cum multis aliis in ludo student. Hic nullas amicas habeo. Hic ne canem quidem habeo. Cur non Baias regredi licet? Meam enim Flaviam rursus videre cupio.”
“Cur Baias regredi vis, cornelia? Quintus Valerius, adulescens ille optimus, huc paucis diebus veniet. Nonne eum videre vis? Diu in Bithynia, ut bene scis, afuit sed nunc in Italiam regressus est. Nave egressus, paulisper Brundisii est moratus. Inde abhinc tres dies discesisse dicitur, paucis diebus huc adveniet. Pater tuus diu loquebatur cum illo servo qui epistulam attulit. Qui una cum domino suo e Bithynia profectus, e multis itineris periculis vix effugit atque, ut ipse dicit, dominum ex his periculis eripuit.”
Cornelia, cum hoc audivisset, maxime gaudebat quod Valerium videre valde cupiebat. “Quantum me delectate talia audire!” inquit. “Arcesse, obsecro, mater, illum servum! Ipsa cum eo loqui cupio et de his periculis audire.”
Itaque arcessitus servus rem totam eis narravit.
Chapter 42: A Slave to the Rescue
Quintus Valerius, dominus meus, abhinc duos menses e Bithynia Romam a patre missus est epistulas ferens. Ego una cum domino profectus sum. Cum quattuor dies navigavissemus, subito maxima tempestas coorta est. Navis huc illuc ventis iactata in ingenti erat periculo. Tandem cum undae et venti navem ad insulam quandam egissent, nos in terram vix evasimus. Totam noctem in litore morati, prima luce, quod iam vis tempestatis cecidisse videbatur, in navem regressi sumus.
Subito complures scaphas hominum plenas conspeximus. Magister navis nostrae, cum has scaphas conspexisset, “Pro di immortales!” exclamavit. “Hi homines sunt piratae. Eheu! Effugere non poterimus.”
Cui dominus meus, “Si me servaveris,” inquit, “pater meus, qui est vir dives et praeclarus, magnam tibi pecuniam dabit. Haec navis est illis scaphis celerior. Piratae, etiam si sequentur, nos non capient.”
Effugere conati sumus, sed frustra. Piratae enim, cum nos effugere conantes conspexissent, navem n ostram adorti sunt. Dominus meus statim gladium strinxit et mihi clamans “Me sequere!” in scapham desiluit. Ego quidem secutus dominum meum defendere coepi, nam vulnus grave accepisse videbatur. Magister navis, cum valde timeret, suos vetuit nos adiuvare. “Si piratis resistemus,” inquit, “nos omnes sine dubio necabimur.”
Tum piratae, cum nos superavissent, arma nobis ademerunt et nos ad litus adduxerunt. Cum primum in terra fuimus, piratae circum nos stantes rogabant qui essemus, unde venissemus, quo iter faceremus. Omnes tacebant praeter dominum meum. Ille enim, Si pecuniam vultis,” inquit “nullam pecuniam hic invenietis. Nos omnes pauperes sumus. At nisi nos abire sinetis, vos omnes poenas certe dabitis. Civis sum Romanus.”
Riserunt piratae, et unus ex eis exclamavit, “Romanos non amo. Si vos nullam pecuniam habetis, vos certe necabimus.” Tum magister navis metu commotus, “Hic adulescens,” inquit, “vera non dicit. Pater eius est vir divitissimius. Ille magnam vobis pecunaim dabit.” Itaque piratarum alii dominum meum in casam suam traxerunt, alii nos ceteros in navem reduxerunt et ibi custodiebant.
Nocte, cum omnes dormirent, ego surrexi, pugione modo armatus. Clam in mare desilui, ad litus natavi, casam piratarum summa celeritate petivi. Cum casae furtim appropinquavissem, per fenestram vidi dominum meum in lecto iacentem ac duos custodes vinum bibentes. Paulisper nihil faciebam. Mox tamen alter e custodibus e casa exiit, alter cum domino meo manebat. Tum ego silentio ingressus hunc custodem pugione percussi. Deinde e casa egressus ad litus dominum portavi, nam ille propter vulnus aegrotabat neque ambulare poterat. Ibi scapham inveni quam piratae non custodiebant. Ita a litore profecti ex insula evasimus.
Iam multos dies in scapha eramus cum a mercatoribus quibusdam inventi sumus. Quoniam neque cibus neque aquam habebamus, graviter aegrotabamus. Sed mercatores nos curaverunt et Brundusium attulerunt. Ibi dominus meus multos dies moratus iam convaluit et paucis diebus aderit.
Chapter 43: At the Baths
Iam hora sexta erat. Titus Cornelius, ut cotidie soleat, domo egressus, in Campum Martium ad Thermas Neroneas descendit, nam eo amici eius conveniebant et de rebus urbanis colloquebantur.
Quo cum Titus pervenisset, pecunia data in vestibulum ingressus est. Ibi complures ex amicis eum salutaverunt atque una in apodyterium inierunt. Vestimenta exuta tradiderunt servis suis, qui unguenta et strigiles portabant.
Iam uncti in palaestram exierunt ubi multi cives variis modis se exercebant. Alii harpastum rapiebant, alii trigone ludebant, alii luctabantur, alii palum gladio petebant. Titus cum duobus amicis trigone ludebant. Cum satis se ita exercuissent, a servis plus unguenti poposcerunt et strigilibus defricti sunt. Mox tepidarium, deinde caldarium inierunt. Hic, cum calorem et vaporem vix pati possent, haud multum morabantur. Cum in tepidarium regressi essent, statim inde frigidarium intraverunt et in aquam frigidam desiluerunt. Postea linteis tersi, vestimenta rursus induerunt.
Net um quidem domum discesserunt sed, vino sumpto, inter se colloqui coeperunt. Titum, cum ille simper videretur omnia audivisse et vidisse, de rebus urbanis omnes rogabant. Maxime enim cupiebant cognoscere quid in senatu ageretur, quid a principe contra incendia factum esset, qui homines praeclari iam in urbe adessent.
“Nil magni,” respondit Titus, “sed heri in Balneis Palatinis rem ridiculam vidi; senex calvus, tunica russata indutus, inter pueros capillatos pila ludebat. Eas pilas quae ad terram ceciderant non repetebat, nam servus follem habebat plenum pilarum, quas ludentibus dabat. Tandem hic senex digitos concrepuit et aquam poposcit. Tuj, cum manus lavisset, in capite unius e pueris tersit!”
Chapter 46: A Rainy Day
“Eheu!” mussavit Marcus. “Cur ‘eheu’?” rogavit Sextus.
“Sempter pluit!” respondit Marcus. “Ego in animo habebam ad Campum Martium hodie descendere et ad palaestram ire, sed pater nos domi manere iussit. Puto patrem esse cudelem.”
Eesperia
o ipso tempore Eucleides ingressus pueros rogavit cur tam tristes essent. “In palaestram ire cupiebamus.” Inquit Marcus, “sed pater hoc vetuit.”
Cui Eucleides, “Bono animo este!” inuit. “Ego vos docebo latrunculis ludere. Puto hunc ludum esse optimum.”
Duas fere horas ita ludebant. Postremo Sextus exclamavit, “Hic ludus me non iam delectat. Ego puto hunc ludum esse pessimum. Age, Marce! Nonne vis par impar ludere vel digitis micae?”
Statim clamare coeperunt ambo. Simul Marcus, “Quinque!” simul Sextus, “Novem!” Deinde Marcus, “Octo!” Sextus, “Sex!”
“Tacete, pueri!” interpellavit Eucleides. “Nolite clamoribus vestris vexare matrem et Corenliam! Puto vos esse molestissimos hodie.” At pueri ei non parebant. Itaque Cornelia, clamoribus auditis, in atrium ingressa rogavit quid facerent.
“Noli nos vexare!” inquit Sextus. “Abi! Sed cur pupam in minibus habes? Num pupa ludis?”
“Stultus es, Sexte! Pupa non est mea. Num credis me pupa ludere? Hanc pupam quam ego ipsa feci, filiae Davi dono dabo. Hodie est dies natalis eius.”
Subito SExtus, pupa abrepta, in peristylium aufugit. Quo viso, Eucleides Sexto clamavit, “Noli pupam laedere! Statim eam refer!”
Eo ipso tempore ingressus est Cornelius. Cum audivisset quid Sextus fecisset, “Sexte!” clamavit. “Veni huc!” Puer, iam timidus, in atrium regressus pupam Corenliae reddidit. Tum Cornelius Sextum secum ex atrio eduxit.
Quo facto, Marcus rogavit, “Quid pater faciet? Quid Sexto fiet?”
Cui Cornelia, “Puto,” inquit, “patrem in animo habee Sextum verberare.”
Chapter 48: A Day at the Colosseum
Prope amphitheatrum omnes viae erant plenae hominum qui ad spectaculum veniebant. Undique clamor ac strepitus; undique cives, feminae, servi. Multi totam noctem extra amphitheatri potas morati erant. Nunc adfuit hora spectaculi.
Cornelius, cum tesseras apparitoribus ostendisset, ad locum senatoribus reservatum cum Marco a servo ductus est. Marcus tot et tam varios homines numquam viderat. Dum attonitus circumspicit, subito vidit Titum iam consedisse. Patruum rogare cupiebat quando pervenisset, nam sciebat Titum sero e lecto surgere solere. Sed, quod pater aderat, Marcus nihil dixit. Quam ingens erat amphitheatrum! Quanta erat spectatorum turba! Marcus coniciebat quot spectatores amphitheatro contineri possent cum subito fuit silentium. Omnes ad pulvinar oculos converterunt.
“Ecce!” clamavit Titus. “Iam intrat Caesar, amor ac deliciae generic humani!”
Tum, clamore sublato, spectatores principem una voce salutaverunt. Stupuit Marcus, admiratione captus. Iam gladiatores cuncti contra pulvinar constiterant. “Ave, imperator!” clamaverunt. “Morituri te salutant.” Exierunt gladiotores. Mox tubicines et cornicines. Postremo gladiatorum paria in arenam intraverunt.
Nunc undique erat clamor, tumultus, furor. Lanistae huc illuc concursantes, “Verbera! Iugula!” clamabant; turba, “Hoc habet!” aut, “Mitte!” aut, “Iugula!” Marcus nihil tale prius viderat. Complures horas acriter pugnabatur, haud minus ferociter a spectatoribus clamabatur.
Subito Cornelius, “Nunc,” inquit, “domum nobis redeundum est. Mox enim pugnabunt meridiani, quos alias tu, Marce, videbis.”
“Nonne tu quoque discedere vis, patrue?” clamavit Marcus.
Cui respondit Titus se discedere nolle, se nondum satis vidisse; meridianos mox in arenam enturos esse. Brevi tempore Marcus cum Cornelio in lectica per urbem portabatur et secum cogitabat, “Quid ego primum Sexto narrabo?”
Chapter 49: Androcles and the Lion
Olim in Circo Maximo ludus bestiaries populo dabatur. Omnes spectatoribus admirationi fuerunt leones, sed unus ex eis videbatur saevissimus. Ad pugnam bestiariam introductus erat inter complures servus quidam cui Androcles nomen fuit. Quem cum ille leo procul vidisset, subito quasi admirans stetit ac deinde lente et placide homini appropinquabat. Tum caudam clemeter et blande movens, manus hominis, prope iam metu exanimati, lingua lambit. Androcles, animo iam recuperato, leonem attentius spectavit. Tum, quasi mutua recognitione facta, laeti ibi stabant et homo et leo.
Ea res tam mirabilis turbam maxime excitavit. Androclem ad pulvinar arcesssitum rogavit Caesar cur ille saevissimus leo ei soli perpercisset. Tum Androcles rem mirabilem narravit:
“Dum ego in Africa cum domino meo habito,” inquit, “propter eius crudelitatem fugere coactus in speluncam confugi. Haud multo post ad eandem speluncam venit hic leo gremens et dolens, uno pede claudus. Atque primo quidem terroris plenus latebam. Sed leo, cum me conspexisset, muitis et mansuetus appropinquavit atque pedem mihi ostendit, quasi auxilium petens. Stirpem ingentem, quae in eius pede haerebat, ego extraxi ac iam sine magno timore vulnus lavi. Tum ille, pede in minibus meis posito recubuit et dormivit.
“Tres annos ego et leo in eadem spelunca habitabamus, eodem cibo vesentes. Postea captus a militibus, reductus sum ad dominum qui me statim ad vestias condemnavit.”
Princeps, fabula servi audita, maxime admirabatur. Androcles omnium consensu libertus est, datusque ei leo.
Chapter 54: A Sad Occasion
Mense Iulio tantus erat calor in urbe ut omnes ad villam ire vellent. Gaius Cornelius igitur omnia parare coepit ut Baias irent. Antequam profecti sunt, accidit res tristissima.
Cornelius, ut solebat, cum Tito fratre ad balneas ierat. Per totam domum erat silentium. Subito auditae sunt voces atque clamor. Cornelius servos hortabatur ut lecticam in domum maxima cum cura ferrent. Aurelia, vocibus auditis, in atrium irrupuit. “Quid factum est, Gai? Cur servos iubes lecticam in domum ferre?” Cui Cornelius, “Titus noster aliquid mali accepit. Frigidarii paveimentum tam leve et lubricum era tub ille lapsus ceciderit. Puto eum coxam fregisse. Medicus statim est arcessendus.”
Multos dies Titus in lecto iacebat. Primo convalescere videbatur; mox tamen fiebat infirmior, nam in febrem subito inciderat. In dies morbus ingravescebat.
Tandem tam infirmus era tut vix loqui posset. Haud multopost e vita excessit. Cornelius maximo dolore affectus est. Tota domus se dolori dedit. Aurelia et Cornelia et omnes ancillae, scissa veste capillisque solutis, pectoral plangebant. Corpus Titi in atrio in lecto funebri positum est. Circum lectum ardebant lucernae et candelae.
Postridie corpus Titi summo honore elatum est. Praecedebant tibicines, cornicines, tubicines. In pompa erant viri taedas tenentes, mulieres nenias cantantes, actors imagines et vestimenta maiorum gerentes, mimi, lictores fasces ferentes, familiares, amici plorantes.
Cum in Forum venissent, Gaius Cornelius processit ut fratrem mortuum laudaret. Commemoravit quails vir Titus fuisset, quot merita in principem civesque contulisset.
Quo facto, corpus Titi ad sepulcra Viae Flaminiae in pompa latum est. Ibi rogus exstructus erat. In rogum impositum est corpus et super corpus vestes atque ornamenta. Appropinquavit Gaius Cornelius taedam manu tenens. Quam taedam oculis aversis in rogum iniecit.
Exsequiis confectis, Cornelii tristes domum regressi sunt. Multa de Tito loquebantur. Commemorabant quam hilaris fuisset, quantum liberos amavisset. “Maxime,” inquiunt, “nos omnes eum desiderabimus.”
|