|
Translations from Ecce Romani 1
I. Two Roman Girls
Ecce! In pictura est puella, nomine Cornelia. Cornelia est puella Romana quae in Italia habitat. Etiam in pictura est villa rustica ubi Cornelia aestate habitat. Cornelia est laeta quod iam in villa habitat. Cornelia iam sub arbore sedet et legit. Etiam in pictura est altera puella, nomine Flavia. Flavia est puella Romana quae in villa vicina habitat. Dum Cornelia legit, Flavia scribit. Laeta est Flavia quod Cornelia iam in villa habitat.
1. Quis est Cornelia?
2. Ubi habitat Cornelia?
3. Cur est Cornelia laeta?
4. Quid facit Cornelia?
5. Ubi habitat Flavia?
6. Quid facit Flavia?
7. Cur est Flavia laeta?
II. A Summer Afternoon
Cornelia est puella Romana. Flavia quoque est puella Romana. Cornelia et Flavia sunt puellae Romanae quae in Italia habitant. Cornelia et Flavia sunt amicae. Hodie puellae non sedent sed in agris ambulant. Brevi tempore Cornelia defessa est. Non iam ambulat sed sub arbore sedet. Flavia, quae est puella strenua, in agris currit. Brevi tempore Flavia quoque est defessa. Iam Flavia et Cornelia sub arbore sedent quod defessae sunt. Dum puellae sub arbore sedent, Cornelia legit et Flavia scribit. Tandem puellae ex agris ad villam rusticam lente ambulant.
1. Ubi habitant Cornelia et Flavia?
2. Quid faciunt puellae hodie?
3. Quid facit Cornelia quod defessa est?
4. Quid faciunt puellae sub arbore?
III. In the Garden
In pictura est puer Romanus, nomine Marus qui in villa rustica habitat. Etiam in pictura est alter puer, nomine Sextus, qui in eadem villa rustica habitat. Marcus et Sextus sunt amici. Hodie pueri in horto clamant et rident quod laeti sunt.
Vir quoque est in pictura, nomine Davus, qui est servus. In Italia sunt multi servi qui in agris et in villis rusticis laborant. Pueri sunt Romani sed Davus non est Romanus. Est vir Britannicus qui iam in Italia laborat. Sextus et Marcus, quod sunt pueri Romani, non laborant. Davus solus laborat, iratus quod pueri clamant et in horto currunt.
Subito statua in piscinam cadit. Sextus ridet. Marcus quoque ridet, sed Davus, “Abite, molesti!” clamat et ad piscinam iratus currit. Pueri ex horto currunt. Davus gemit.
1. Quis est Sextus?
2. Suntne Marcus et Sextus amici?
3. Quid faciunt pueri hodie?
4. Quis est Davus?
5. Estne Marcus servus?
6. Cur est Davus iratus?
7. Quid in piscinam cadit?
8. Quid faciunt pueri?
IV. Show-Off
Sextus est puer molestus qui semper Corneliam vexat. Cornelia igitur Sextum non amat. Hodie sub arbore dormit Cornelia. Sextus puellam conspicit et furtim appropinquat. Arborem ascendit et subito magna voce clamat. Vocem Cornelia audit sed Sextum non videt. Magna vox Corneliam terret. Sollicita est.
Tum Marcus ad arborem currit. Marcus puerum molestum conspicit et clamat, “Descende, Sexte!”
Sextus clamat, “Marce, cur tu non arborem ascendis? Nihil me terret. Quid te terret?”
“Cave, Sexte!” clamat Marcus, “Rami sunt infirmi.”
Subito Marcus et Cornelia magnum fragorem audiunt; Sextus ex arbore cadit. Rident Marcus et Corenlia, sed non ridet Sextus.
1. Qualis puer est Sextus?
2. Quid facit Cornelia hodie?
3. Quid facit Sextus?
4. Quid audit Cornelia?
5. Quo Marcus currit?
6. Quid clamat Sextus?
7. Quid audiunt Marcus et Cornelia?
V. Marcus to the Rescue
Cornelia et Flavia in horto saepe ambulant. Si dies est calidus, exhorto in silvam ambulant quod ibi est rivus frigidus. In eadem silva pueri quoque saepe errant.
Hodie, quod dies est calidus, puellae sub arbore prope rivum sedent. Dum ibi sedent, Flavia, “Cur Marcus arbores ascendere non vult? Esne puer ignavus?”
“Minime!” respondet Cornelia. “Cur tu Marcus non amas? Marcus neque ignavus neque temerarius est.”
Tum Flavia, “Sed Marcus est semper sollicitus. Sextum nihil terret.”
Subito lupum conspiciunt qui ad rivum furtim descendit. Perterritae sunt puellae. Statim clamant, “Marce! Sexte! Ferte auxilium!”
Pueri, ubi clamorem audiunt, statim ad puellas currunt. Lupus eos iam conspicit. Tum Sextus, quod lupus eum terret, arborem petit et statim ascndit. Sed Marcus ramum arripit et lupum repellit. Puellae e silva currunt et ad villam salvae adveniunt. Brevi tempore, ubi Marcus advenit. Eum laetae excipiunt. Sextus, puer ignavus, adhuc sedet in arbore perterritus. Ex arbore descendere timet.
1. Ubi puellae hodie sedent?
2. Cur puellae perterritae sunt?
3. Quid faciunt pueri ubi clamorem audiunt?
4. Quem lupus terret?
5. Quid facit Marcus?
6. Qualis puer est Sextus?
VI. “Early in the Day”
Nondum lucet, sed Cornelia surgit et per villam ambulat. Adhuc dormiunt pater et mater et Marcus. Etiam Sextus dormit neque Corneliam vexat. Non tamen dormiunt servi et ancillae. Omnes iam surgunt et laborare parant quod Cornelium et Aureliam timent.
Cornelia ancillam, nomine Syram, observat quae villam purgat et alteram, nomine Thressam, quae cibum coquere parat. Multi servi mox in agros currunt ub strenue laborant. Aquam e rivo in villam portant.
Iam surgunt Corenlius et Aurelia. Cornelius petit Davum qui in horto est. Iratus subito est Cornelius. Davum reprehendit quod sub arbore sedet neque laborat. Davus, ubi Cornelium audit, statim surgit et laborare parat.
Aurelia Corneliam docet villam curare. Ancillae villam purgant, cibum coquunt, lanam trahunt. Reprehendit Aurelia ancillas si ignavae sunt. Matrem observat Cornelia et omnia quae mater facit facere parat. Matrem adiuvare vult, sed ipsa neque servum neque ancillam reprehendit. Servi et ancillae nunc strenue laborant. Necesse est neque servum neque ancillam reprehendere.
1. Quis surgit?
2. Qui dormiunt?
3. Quid faciunt servi et ancillae?
4. Quid servi e rivo in villam portant?
5. Cur Cornelius iratus est?
6. Quid Aurelia Corneliam docet?
7. Quid Cornelia facere parat?
8. Quid Cornelia non facit?
VII: Bad News
In villa sedet vir Romanus, nominee Gaius Cornelius, qui est pater Marci et Corneliae. Cornelius est senator Romanus. Solus sedet quod multas epistulas scribere vult. Dum pater occupatus est, Marcus et Sextus et Cornelia in agris vicinis errant. Ibi multos servos laborantes spectant.
Subito nuntium conspiciunt qui ad eos venit. Nuntius, ubi advenit, pueros salutat.
“Salve!” respondet Marcus. “Quem tu petis?”
Nuntius, “Gaium Cornelium peto,” inquit.
Marcus, “Gaius Cornelius est pater meus,” inquit. “Est in villa.” Nuntium in villam ducit et patrem petit.
“Pater,” inquit Marcus, “nuntius in villa est.”
Cornelius statim venit et nuntium salutat. Epistulam nuntius tradit. Cornelius, ubi eqipstulam legit, “Eheu!” inquit. “Princeps senatores Romanos ad urbem revocat. Eos consulere vult. Necesse est ad urbem redire.”
“Eugepae!” clamat Sextus, qui Romam ire vult. Gemit Cornelia quod Flavia ad urbem venire non potest.
1. Cur Corenlius solus sedet?
2. Ubi Marcus et Sextus et Cornelia errant?
3. Quos spectant in agris?
4. Quis advenit?
5. Quem nuntius petit?
6. Cur princeps senatores Romanos ad urbem revocat?
7. Quis clamat "eugepae" et cur?
8. Cur gemit Cornelia?
VIII: Getting Up Early
Nondum lucet, sed Aurelia, mater Marci et Corneliae, iam in villa occupata est. Irata est quod servos sedentes conspicit.
“Agite, molesti servi!” inquit. “Cur nihil facitis? Cur vos ibi sedetis? Cur non strenue laboratis? Omnia statim parare necesse est quod nos hodie Romam redimus.” Iam strenue laborant servi.
Tum Aurelia pueros excitare parat. Intrat igitur cubiculum Marci. Clamat, “Age, Marce! Tempus est surgere.” Nos ad urbem redire paramus.”
Marcus matrem audit sed nihil respondet. Deinde Aurelia cubiculum Sexti intrat. Clamat, “Age, Sexte! Tempus est surgere.” Statim surgit Sextus. Celeriter tunicam et togam induit et brevi temore e cubiculo currit.
Gemit Marcus. “Ego non surgo,” inquit, “quod Romam redire nolo. Cur mihi quoque necesse est ad urbem redire? Patrem meum princeps ad urbem revocat. Patrem consulere vult. Non vult consulere Marcum.”
Subito intrat Gaius, pater Marci, et clamat, “Sed ego volo consulere Marcum! Cur, Marce, hodie me vexas? Cur non surgis? Cur nondum tunicam et togam induis, moleste puer?”
Nihil respondet Marcus, sed statim surgit quod patrem timet.
1. Cur est Aurelia irata?
2. Cur necesse est omnia statim parare?
3. Quid Aurelia in cubiculo Marci clamat?
4. Quid facit Marcus?
5. Surgitne Sextus?
6. Quid facit Sextus?
7. Cur Marcus non surgit?
8. Quis subito intrat?
9. Cur Marcus surgit?
IX: Goodbye
Cornelia, ubi surgit, e villa furtim ambulat et per agros ad villam amicae currit. Nondum lucet, sed nihil Corneliam terret. Nemo eam conspicit. Nulli servi in agris laborant. Etiam ianitor ad ianuam villae dormit. Cornelia, quod tacite intrat, ianitorem non excitat.
Cornelia cubiculum Flaviae tacite intrat et eam excitare temptat. Adhuc dormit Flavia. Iterum temptat Cornelia. Flavia semisomna, “Quis es? Cur me vexas?”
Cornelia respondet, “Sum Cornelia! Surge!”
Flavia surgit. Laeta Corenliam excipit et clamat, “Quid tu hic?”
Cornelia, “Tace, Flavia! Noli servos excitare! Veni tacite mecum in agros. Ibi nemo nos audire potest.”
Cornelia Flaviam furtim e villa in agros ducit. Ubi puellae ad arbores adveniunt, Cornelia, “Misera sum,” inquit, “quod ego et Marcus et Sextus et pater et mater Romam hodie redire paramus. Princeps patrem meum consulere vult. Nobis igitur necesse est statim discedere.”
Flavia clamat, “Cur statim, Cornelia? Cur non pater tuus discedit solus? Cur vos omnes simul disceditis?”
Respondet Cornelia, “Nescio, Flavia. Sed nobis secunda hora discedere necesse est.”
Flavia lacrimat, “O me miseram! Vos omnes Romam reditis. Mihi necesse est hic manere. Vale, Cornelia! Multa epistulasad me mitte! Promittisne?” Corenlia, Ego promitto. Et iam vale!” Cornelia Flaviam complexu tenet et lacrimans abit.
1. Quo Cornelia currit?
2. Cur nemo Corneliam conspicit?
3. Quid facit ianitor?
4. Quo Cornelia Flaviam ducit?
X: Departure
Interea in villa Cornelia omnes strenue laborant. Aurelia tunicam et stolam et pallam gerit. Ancillam iubet alias tunicas et stolas et pallas in citam ponere. Marcus et Sextus tunicas et togas praetextas gerunt quod in itinere et in urbe togas praetextas liberi gerere solent. Servus alias tunicas et togas praetextas in cistam ponit. In cubiculo Gaii servus togas viriles in cistam ponit quod GAius in urbe togam virilem gerere solet. Gaius ipse togam virilem induit.
Dvus, qui ipse omnia curat, ad ianuam stat. Servos iubet cistas e cubiculis in viam portare. Baculum habet et clamat, “Agite, servi scelesti! Dormitisne? Hodie, non cras, discedimus.”
Marcus quoque servos incitat et iubet eos cistas in raedam ponere. Servus quidam, nomine Geta, cistam Sexti arripit et in raedam iacit.
“Cave, Geta!” exclamat Sextus sollicitus. “Cura cistam meam! Noli eam iacere!”
Tandem omnes cistae in raeda sunt. Ascendunt Marcus et SExtus. Ascendit Eucleides. Ascendit Aurelia. Gaius ipse ascendere est paratus. Syrus, raedarius quoque ascendit et equos incitare parat. Subito exclamat Aurelia, “Ubi est Cornelia?”
Eo ipso tempore in viam currit Cornelia. Eam Gaius iubet in raedam statim ascendere. Statim raedarius equos incitat. Discedunt Cornelii.
1. Quid Aurelia ancillam facere iubet?
2. Cur Marcus et Sextus togas praetextas gerunt?
3. Quid Gaius induit?
4. Quid facit Davus?
5. Quid clamat Sextus?
6. Quid raedarius facere parat?
7. Quo currit Cornelia?
8. Quid Gaius eam facere iubet?
9. Quid tum facit raedarius?
10. Quid faciunt Cornelii?
XI: A Slave Runs Away
Omnes Cornelii iam sunt in raeda. Romam per Viam Appiam petunt.
Interea in villa Davus est sollicitus. Davus est vilicus Cornelii et, si dominus abest, vilicus ipse villam domini curat. Davus igitur omnes servos in aream quae est prope villam venire iubet. Brevi tempore area est plena servorum et ancillarum qui magnum clamorem faciunt.
Tum venit Davus ipse et, “Tacete, omnes!” magna voce clamat. “Audite me! Quamquam dominus abest, necesse est nobis strenue laborare.”
Tum servi mussant, “Davus dominus esse vult. Ecce! Baculum habet. Nos verberare potest. Necesse est igitur facere id quod iubet.” Redeunt igitur ad agros servi quod baculum vilici tement.
Sed non redit Geta. Neque vilicum amat neque iram vilici timet. Illa nocte igitur, quod in agris non iam laborare vult, cibus parat et e villa effugit. Nemo eum videt, nemo eum impedit. Nunc per agros, nunc per viam festinat. Ubi dies est, in ramis arboris se celat. Ibi dormit.
Interea, quamquam nondum lucet, Davus omnes servos excitat. In agros exire et ibi laborare eos iubet. Sed Getam non videt. Ubi est Geta? Davus igitur est iratus, deinde sollicitus. Ad portam villae stat et viam spectat; sed Getam non videt.
- Quo Davus omnes servos ire iubet?
- Quid faciunt servi et ancillae in area?
- Quamquam dominus abest, quid facere necesse est?
- Cur necesse est facere id quod Davus iubet?
- Cur Geta effugit?
- Ubi dormit Geta?
- Cur est Davus iratus et sollicitus?
XII: Capture
Davus est sollicitus, nam necesse est Getam invenire. Ubi servi effugiunt, domini saepe vilicos reprehendunt. Saepe etiam eos verbarant. Cornelius est dominus bonus, sed ubi Cornelius iratus est—
Servos igitur Davus in aream statim convocat et rogat, “Ubi est Geta?” Nemo respondere potest. Davus igitur alios servos in hortum, alios in agros, alios in vineas mittit. In horto et agris et vineis Getam petunt. Neque in horto neque in fossis agrorum neque in arboribus vinearum Getam inveniunt.
Davus igitur servos iubet canes in aream ducere. Alii servi tunicam Getae in aream ferunt. Canes veniunt et tunicam olfaciunt. Mox Davus servos in agros cum canibus ducit. Latrant canes. Per agros Cornelii deinde per agros vincinarum villarum currunt. Neque rivi neque fossae canes impediunt. Vestigia Getae inveniunt, sed Getam invenire non possunt. Tandem Davus eos in silvam incitat.
Geta in arbore manet et ibi dormit. Canes latrantes eum excitant. Nunc tamen Geta effugere non potest et in ramis sedet, immobilis et perterritus. Canes, ubi ad arborem appropinquat, Getam ipsum non conspiciunt, sed olfaciunt. Latrant canes; approprinquant servi. Miserum servum vident qui in ramis arboris se celat.
“Descende, Geta!” clamat Davus. Geta descendit. Davus eum tunica arripit et baculo verberat. Deinde servos iubet Getam ad villam trahere et in fronte litteras FUG inurere.
- Cur est Davus sollicitus?
- Quo DAvus servos mittit?
- Inveniuntne Getam?
- Quid canes faciunt?
- Cur Geta effugere non potest?
6. Ubi servi litteras FUG inurunt
XIII: Disaster
Interea Cornelii per Viam Appiam iter faciebant. Cornelius, quod ad urbem tribus diebus advenire volebat, Syrum identidem iubebat equos incitare. Syrus igitur equos virga verberabat. Dum per viam ibant, Aurelia et Cornelia spectabant rusticos qui in agris laborabant. Marcus et Sextus spectabant omnes raedas quae per Viam Appiam ibant.
Septima hora erat. Dies erat calidus. In agris rustici non iam laborabant, sed sub arboribus quiescebant. In raeda Cornelius et Aurelia iam dormiebant. Marcus pede vexebat Corneliam quae dormire volebat. Sextus cum raedario Syro sedebat; viam et ehicula spectabat.
Subito, “Ecce, Marce!” exclamat Sextus. “Est auriga!”
Marcus magno risu respondet, “Non est auriga, fatue! Est tabellarius qui epistulas civium praeclaroroum ab urbe fert. Tabellarii semper celeriter iter faciunt quod epistulas ab urbe ad omnes partes Italiae ferunt.”
“Quam celeriter iter facit!” clamat Sextus. “Equos ferociter virga incitat. Cave tabellarium, Syre! Tene equos! Cave fossam! Cave fossam!”
Syrus equos tenet et tabellarium vitat, sed raeda in fossam magno fragore descendit.
- Quid Cornelii faciebant?
- Cur Cornelius Syrum identidem iubebat equos incitare?
- Cur rustici non iam laborabant?
- Quis celeriter appropinquat?
- Vitatne Syrus tabellarium?
- Quo descendit raeda?
XIV: Who is to Blame?
Ubi descendit raeda in fossam, concidunt omnes. Nemo tamen e raeda cadit. Mox cuncti in viam e raeda descendunt,m solliciti sed incolmes. Cornelius, quamquam gaudet quod omnes sunt incolunes, raedarium miserum reprehendit.
“Age, Syre! Noli cessare! Extrahe statim raedam e fossa!”
Syrus igitur equos incitat. Equi raedam strenue trahunt, sed frustra. Raeda in fossa haeret immobilis. Syrus eam movere non potest.
“O sceleste! Inquit Cornelius, “Tua culpa raeda est in fossa. Quid tu faciebas ubi cisium approprinquabat? Dormiebasne?”
Interpellat Sextus, “Syrus non dormiebat, sed per viam placide ibat dum approprinquabat cisium. Ego et Marcus spectabamus cisium quod celerrime approprinquabat. Deinde tabellarius equos ad raedam nostram devertebat. Periculum erat magnum. Syrus cisium vitare poterat et iam nos omnes sumus incolumes quod Syrus raedam magna arte agebat.”
Tum Cornelius rogat, “Tune cisium spectabas, Marce ubi appropinquabat?”
“Ita vero, pater!” respondet Marcus. “Omnia observabam. Erat culpa tabellarii, non Syri. Syrus raedam magna arte agebat.”
Sed Cornelius, magna ira commotus, virgam arripit et raedarium miserum verberat.
- Quid accidit ubi raeda in fossam descendit?
- Cur Cornelius gaudet?
- Dormiebatne Syrus ubi cisium appropinquabat?
- Quomodo commotus est Cornelius?
XV. Vehicle Spotting
Dum raeda in fossa manebat, Marcus et Sextus vehicula exspectabant. Longum erat silentium.
Diu nullum vehiculum apparet. Tandem Marcus murmur rotarum audit et procul nubem pulveris conspicit.
Sextus, “Quid est, Marce? Estne plaustrum?”
Marcus, “Minime, fatue! Plaustra onera magna ferunt. Tarda igitur sunt. Sed illud vehiculum celeriter appropinquat.”
Sextus, “Ita vero! Praeterea equi illud vehiculum trahunt. Boves plaustra trahunt. Fortasse est raeda.”
“Non est raeda,” inquit Marcus, “nam quattuor rotas habet raeda. Illud vehiculum duas tantum rotas habet.”
“Est cisium!” clamat Sextus. “Ecce, Marce! Quam celeriter appropinquat! Fortasse est vir praeclarus qui ab urbe Neapolim iter facit.”
“Minime, Sexte!” respondet Marcus. “Non est vir praeclarus, nam tunciam, non togam gerit. Fortasse est alius tabellarius.”
Praeterit cisium. Tum nubem pulveris tantum vident et murmur rotarum audiunt. Tandem silentium.
1. Quid pueri faciebant ubi raeda in fossa manebat?
2. Erantne multa vehicular in via?
3. Quid Marcus audit et conspicit?
4. Cur vehiculum plaustrum esse non potest?
5. Cur vehiculum raeda esse non potest?
6. Quid est?
7. Estne vir praeclarus in cisio?
XVI: Why is Sextus a Pest?
Iam nona hora erat. Adhuc immobilis in fossa haerebat raeda. Sed nihil facere Sextum taedebat, nam puer strenuus erat. Subito igitur ad raedam currit et cistam aperit. Tum e cista pilam extrahit.
“Visne pila ludere, Marce?” clamat. Pilam ad Marcum statim iacit. Marcus eam excipit et ad SExtum mittit. Identidem pueri pilam iaciebant, alter ad alterum. Tum Sextus, qui semper Corneliam vexare vult, per iocum pilam iacit et Corneliam ferit.
Statim irata Cornelia ad matrem se vertit et, “Cur me semper vexat Sextus, mater?” clamat. “Cur pilam in me iacit? Quam molestus puer est Sextus!”
“Veni ad me, carissima,” respondet mater et filiam complexu tent. “Sextus te ferire in animo non habebat. Est puer strenuus, est puer terarius, non tamen est puer scelestus.”
“Sed cur Sextus apud nos habitat?” rogat Cornelia, quae adhuc irata est. “Cur pater Sexti eum ad nos mittit?”
“Pater Sexti ad Asiam iter facit. Quod pater abest, necesse erat Sextum in Italia relinquere. Itaque, quod pater Sexti hospes patris tui est, Sextus apud nos manet.”
“Quid tamen de matre Sexti?” rogat filia. “Cur illa filium non curat?”
“Eheu!” respondet Aurelia. “Mater Sexti, ut scis, iam mortua est. Matrem non habet Sextus.” Tacebat Cornelia, non iam ira commota.
Eo ipso tempore tamen Sextus, “Visne nobiscum ludere, Cornelia?” exclamat. “Quamquam tu est puella, pilam iacere fortasse potes.” Dum clamabat, Iam ridebat et effugiebat. Iterum irata Cornelia, “Abi moleste puer!” clamat. “Pila ludere nolo.”
- Cur nihil facere Sextum taedebat? Why did it bore Sextus to do nothing?
- Quid facit Sextus? What does Sextus do?
- Cur est Cornelia irata? What is Cornelia angry?
- Habebatne Sextus in animo Corneliam ferire? Was Sextus intending to strike Cornelia, according to the mother?
- Cur Sextus cum Corneliis habitat? Why did Sextus live with the Cornelii?
6. According to Cornelia, qualis puer est Sextus?
XVII: Do We Stay at an Inn?
Erat undecima hora. RAeda adhuc in fossa manebat quod raedarius eam movere non poterat. Aurelia sollicita erat; Cornelia lacrimabat; etiam pueri pericula iam timebant; Cornelius in via stabat sollicitus et caelum spectabat quod iam advesperascebat.
Tandem Eucleides, “Visdesne illud aedificium, domine?” inquit.
“Video,” Cornelius respondet. “Quid est?”
“Caupona est. Visne igitur ibi pernoctare, domine?”
Clamat Aurelia, “O me miseram! Cauponas non amo. Saepe ibi pericula sunt magna. Fortasse caupo alios equos habet. Fortasse equi cauponis raedam e fossa extrahere possunt. In caupona pernoctare timeo.”
“Cur times, mea domina?” Eucleides rogat. “Nullum est periculum. Omnes cauponae non sunt periculosae. Omnes caupones non sunt sclesti. Ille caupo est amicus meus. Graecus est et vir bonus.”
Tum Aurelia, “Cornelius est senator Romanus. Senatores Romani in cauponis non pernoctant.”
Cornelius tamen, “Quid facere possumus?” inquit. “Hic in Via Appia pernoctare non possumus. Nulla vehicula iam apparent quod advesperascit. Est nullum auxilium. Illa caupona non procul abest. Necesse est igitur ad cauponam ire. Agite, pueri!”
Itaque, dum Eucleides Cornelios ad cauponam ducebat, raedarius solus in via manebat; raedam et equos custodiebat.
- Cur raeda in fossa manebat?
- Cur Cornelius sollicitus erat?
- Quid videt Eucleides?
- Ubi pernoctare possunt?
- Cur Aurelia in caupona pernoctare non vult?
- Ubi Cornelii pernoctare non possunt?
- Quis raedam et equos custodiebat?
XVIII: Arrival at the Inn
Raeda in fossa haerabat. Cornelii per viam ibant ad cauponam quae non procul aberat. Cornelia, quae non iam lacrimabat, cum Eucleide ambulabat. Pueros quod praecurrebant, identidem revocabat Cornelius. Aurelia, quamquam in caupona pernoctare adhuc nolebat, lente cum Cornelio ibat.
Mox ad cauponam appropinquabant. Neminem videbant; voces tamen hominum audiebant.
Subito duo canes e ianua cauponae se praecipitant et ferociter latrantes Cornelios petunt. Statim fugit Sextus. Stat immobilis Marcus. Aurelia perterrita exclamat. Cornelius ipse nihil facit. Cornelia tamen non fugit sed ad canes manum extendit.
“Ecce, Marce!” inquit. “Hi canes latrant modo. Nullum est periculum. Ecce, Sexte! Caudas movent.”
Eo ipso tempore ad ianuam cauponae apparuit homo obesus qui canes revocavit.
“Salvete, hospites!” inquit. “In caupona mea pernoctare vultis? Hic multi cives praeclari pernoctaverunt. Olim hic pernoctavit etiam legatus princips.”
“Salve, mi Apollodore!” interpellavit Eucleides. “Quid agis?”
“Mehercule!” respondit caupo. “Nisi erro, meum amicum Eucleidem agnosco.”
“Non erras,” inquit Eucleides. “Laetus te video. Quod raeda domini mei in fossa haerat immobilis, necesse est hic in caupona pernoctare.”
“Doleo,” inquit caupo, “quod raeda est in fossa, sed gaudeo quod ad meam cauponam nunc venitis. Intrate, intrate, omnes!”
1. Quo ibant Cornelii?
2. Volebatne Aurelia in caupona pernoctare?
3. Quid canes faciunt?
4. Qualis homo ad ianuam cauponae apparuit?
5. Quales cives in caupona pernoctaverunt?
6. Cur necesse est in caupona pernoctare?
XIX: Settling In
Cuncti in cauponam intraverunt.
“Nonne cenare vultis?” inquit caupo. “Servi mei bonam cenam vobis statim parare possunt.”
“Ego et Cornelia hic cenare non possumus,” inquit Aurelia. “Duc nos statim ad cubiculum nostrum.”
Servos caupo statim iussit cenam Cornelio et Marco et Sexto parare. Ipse Aureliam et Corneliam ad cubiculum duxit. Aurelia, ubi alterum duorum lectorum vidit, gemuit.
“Hic lectus est sordidus,” inquit. “Neque ego neque mea Cornelia in sodido lecto dormire potest. Necesse est alium lectum in cubiculum movere.”
Caupo respondit, “Cur me reprehendis? Multi viatores ad meam cauponam venire solent. Nemo meam cauponam reprehendit.”
Iam advenit Eucleides. Ubi Aurelia rem explicavit, Eucleides quoque cauponem reprehendit.
Caupo mussavit, “Prope Viam Appiam cauponam meliorem invenire non potestis. In caupona mea nulli lecti sunt sordidi.”
Sed servos iussit alium lectum petere. Brevi tempore servi alium lectum in cubiculum portaverunt. Caupo iam cum rusu clamavit, “Ecce, domina! Servi mei alium lectum tibi paraverunt. Nonne nunc cenare vultis?”
“Ego non iam esurio,” inquit Cornelia. “Volo tantum cubitum ire.”
“Ego quoque,” inquit Aurelia, “sum valde defessa.”
Non cenaverunt Aurelia et Cornelia, sed cubitum statim ierunt. Aurelia mox dormiebat sed Cornelia vigilabat.
- Quid servi cauponis parare possunt?
- Vultne Aurelia statim cenare?
- Quid fecit Aurelia ubi lectum vidit?
- Quid servi in cubiculum portaverunt?
- Cur Cornelia cenare non vult?
- Quid fecerunt Aurelia et Cornelia?
XX: Chance Encounter
Ubi Cornelia et mater cubitum ierunt, Marcus et Sextus cum Cornelio manserunt. Cum Cornelio cenare et post cenam ad mediam noctem vigilare in animo habuerunt, nam omnia videree et omnia audire voluerunt.
Marcus, “Esurio, pater,” inquit. “Esurisne tu quoque, Sexte?”
“Ita, vero!” respondit Sextus.
“Semper esuritis, tu et Marcus!” exclamavit Cornelius.
“Licetne nobis,” inquit Marcus, “hic cenare?”
Paulisper tacebat pater, sed tandem, “Esto!” inquit. “Tibi et SExto licet hic cenare. Post cenam tamen necesse est statim cubitum ire.”
Riserunt pueri quod laeti erant. “Gaudemus, pater,” inquit Marcus, “quid nos in cubiculum non statim misisti. Voluimus enim hic manere et alios viatores spectare.”
Tum Cornelius cauponem iussit cibum parare. Brevi tempore servus cibum ad eos portavit. Dum pueri cibum devorant, subito intravit miles quidam. Cornelium attente spectavit. “Salve, vir optime!” inquit. “Salvete, pueri! Cur vox in hanc cauponam intravistis? Cur non ad villam hospitis istis? Nonne tu es senator Romanus?”
“Senator Romanus sum,” respondit Cornelius. “Nos in hanc cauponam intravimus quod raeda nostra in fossa haeret immobilis. In agris nocte manere nolebamus, sed numquam antea in caupona pernoctavimus. Certe in agris pernoctare est periculosum.”
Tum miles, “Etiam in caupona pernoctare saepe est periculosum.”
“Cur hoc nobis dicis?” rogavit Cornelius. “Estne hic caupo homo sclestus? De Apollodoro quid audivisti?”
“De apollodoro nihil audivi, sed semper est periculosum in caupona pernoctare. Vosne audivistis illam fabulam de caupone narratam? Ille caupo hospitem necavit.”
“Minime!” inquit Cornelius. “Illam fabulam non audivi. Cur igitur nobis illam non narras dum cenamus?”
- Until what time did Marcus and Sextus want to stay up?
- What adjective describes the boys at beginning of the story?
- Where are Marcus and Sextus allowed to eat?
- Why is Marcus rejoicing or gaudemus?
- Who do they want to look at while they are eating?
- Why does the soldier seem shocked to see Cornelius in the caupona?
- Where is it dangerous to spend the night?
- Is Apollodorus scelestus?
Chapter 21: Murder
Miles hanc fabulam narravit:
Duo amici, Aulus et Septimus, dum iter in Graecia fac iunt, ad urbem Megaram venerunt. Aulus in caupona pernoctavit, in villa hospitis Septimus. Media nocte, dum Septimus dormit, Aulus in somno ei apparuit et clamavit. “Age, Septime! Fer mihi auxilium! Caupo me necare parat.”
Septimus, somnio perterritus, statim surrexit et, postquam animum recuperavit, “Nihil mali,” inquit. “Somnium modo fuit.”
Deinde iterum obdormivit. Iterum tamen in somno Aulus suo amico apparuit; iterum Septimo clamavit, “Ubi ego auxilium petivi, tu non venisti. Nemo me adiuvare nunc potest. Caupo enim me necavit. Postquam hoc fecit, corpus meum in plaustro posuit et stercus supra coniecit. In animo habet plaustrum ex urbe cras movere. Necesse est igitur cras mane plaustrum petere et cauponem punire.
Iterum surrexit Septimus. Prima luce ad cauponam iit et plaustrum petivit. Ubi plaustrum invenit, stercus removit et corpus extraxit. Septimus, ubi amicum mortuum vidit, lacrimavit. Caupo scelestus quoque lacrimavit, nam innocentiam simulabat. Septimus tamen cauponem statim accusavit. Mox cives eum puniverunt.
Postquam miles fabulam finivit, silentium fuit. Subito Cornelius exclamavit, “Agite, pueri! Nonne vos iussi post cenam cubitum ire? Cur ad cubiculum non istis?”
Sed Sextus, “Nos quoque fabulam militis audire voluimus. Non defessi sumus. Non sero est.”
Hoc tamen dixit Sextus quod cubitum ire timebat. Dum enim fabulam militis audiebat, cauponem spectabat. Cogitabat, “Quam sclestus ille caupo videtur! Certe in animo habet media nocte me necare. Necesse est vigilare.”
Etiam Marcus timebat. Cogitabat tamen, “Si hic caupo est scelestus, gaudeo quod miles in caupona pernoctat. Eucleides certe nos audiuvare non potest.”
Inviti tandem pueri cubitum ierunt, vigilare parati. Mox tamen semisomni fuerunt. Brevi tempore obdormivit Marcus.
- In what province were Septimus and Aulus traveling?
- How did Aulus appear to Septimus?
- What did Septimus say in ENGLISH after he awoke from the first dream?
- Who is able to help Aulus as he says in the second dream?
- What should Septimus do in the morning after the dreams?
- What are the Latin words for punish and cry?
- Why did Sextus NOT want to go to bed?
- Did Sextus say these words out loud: “Quam scelestus ille caupo videtur! Certe in animo habet media nocte me necare.”?
- What did the boys intend to do?
Chapter 22: From the Inn to Rome
Iam dies erat. Prima luce raedarius auxilio servorum cauponis raedam e fossa extraxit et ad cauponam admovit. Tum servi cistas Corneliorum raedario tradiderunt. Interea in cauppona, dum omnes se parabant, Sextus, iam immemor terroris nocturni, militis fabulam Corneliae narrabat; Eucleides mandata servis dabat. Cornelius ipse Aureliae et liberis clamabat, “Agite, omnes! Nolite cessare! Tempus est discedere.”
Tandem cuncti e caupona venerunt et in raedam ascenderunt.
“Vale!” clamaverunt pueri.
“Valete!” respondit caupo, qui in via stabat. “Nolite in fossam iterum cadere. Non in omnibus cauponis bene dormire potestis.”
Tum raedarius habenas sumpsit et dquos verberavit. Tandem Romam iterum petebant.
In itinere Sextus omnia de mure mortuo Marco explicavit; Cornelius militis fabulam uxori narravit. Iam urbi appropinquabant, cum subito pueri ingens aedificum conspexerunt.
Marcus patrem, “Quid est illud?” rogavit.
Atque Sextus, “Quis in illo aedificio habitat?”
Cui Cornelius, “Nemo ibi habitat,” cum risu respondit. “Est sepulcrum Messallae Corvini qui erat orator praeclarus. Hic sunt sepulcra multorum et praeclarorum civium quod Romanis non licet intra urbem sepulcra habere.”
Mox alterum aedificium magnum viderunt.
“Estne id quoque sepulcrum, pater?” rogavit Marcus.
“Ita vero!” Cornelius respondit. “Est sepulcrum caeciliae Metellae. Nonne de Caecilia Metella audivisit?”
Sed Marcus patri nihil respondit. Iam enim urbem ipsam videre poterat. “Ecce Roma!” clamavit.
“Ecce Roma! Ecce Roma!” clamavit Sextus et Cornelia.
Tum Cornelius, “Brevi tempore ad Portam Capenam adveniemus et Titum, patruum vestrum, ibi videbimus. Epistulam enim per servum misi et omnia ei excplicavi. Titus mox nos prope Portam excipiet.
Chapter 23: At Porta Capena
Interea Titus, patruus Marci et Corneliae, eos prope Portam Capenam exspectabat. Cives, mercatores, servi per portam ibant atque huc illuc currebant. Titus tamen in lectica sedebat. Ubi Cornelios conspexit, e lectica descendit. E raeda descenderunt Cornelii. Interdiu enim raedas intra urbem agere Romanis non licebat.
Stupiut Sextus ubi multitudinem civium, servorum turbam vidit. Undique erat strepitus plaustrorum, undique clamor mercatorum, viatorum raedariorum.
Titus Cornelium et Aureliam et liberos maximo cum gaudio salutavit. “Quam laetus,” inquit, “vos omnes excipio! Nonne estis itinere defessi?”
“Valde defessi,” respondit Cornelius. “Mihi necesse est celeriter ad Curiam ire, sed primum Aureliam et Corneliam domum ducam.”
“Ita vero!” inquit Titus. “Ecce! Lecticarii, quo vobis condduxi, vos domum ferent. Ego pueros curabo. Multa et mira videbunt pueri, atque ego omnia eis explicabo.”
Chapter 24: Always Tomorrow
Simulac Titus et pueri et Eucleides urbem per Portam Capenam intraverunt, clamavit Sextus, “Quid nos primum faciemus? Quo ibimus? Visitabimusne—?”
Quo tu nos duces, patrue?” interpellavit Marcus. “Videbimusne Curiam et Forum? Sextus multa de Roma legit et audivit et nunc, patrue, omnia videre vult.”
Titus, “Tacete! Tacete!” inquit. “Forum cras visitabimus. Cras, Eucleides, tibi licebit pueros eo ducere. Tum erit satis temporis. Hodie, tamen, pueri, vos domum per urbem ducam et omnia in itinere vobis demonstrabo.”
Iam advenerant ad Circum Maximum, qui non procul aberat. Stupuit Sextus ubi molem Circiu Maximi vidit. Marcus quoque stupuit, quamquam Circum antea viderat. Stupuit Titus, attonitus non mole, sed silentio Circi.
“Eheu! Eheu!” inquit Titus. “Hodie Circus est clausus. Tribus diebus tamen princeps ipse, “Titus Flavius Vespasianus, ludos magnificos faciet.”
“Nonne tu nos eo duces?” rogavit Marcus.
“Eheu! Ego non potero vos ducere,” inquit Titus. “Fortasse Eucleides vos ducet.”
“Minime!” respondit Sextus. “Libros, non ludos amat Eucleides.”
“Agite, pueri!” interpellavit Titus. “Nunc circumibimus Montem Palatinum et Forum intrabimus ad arcum Tiberii. Ibi fortasse patri tuo occurremus, Marce. Mox senatores e Curia exibunt.”
Itaque Circum reliquerunt et Palatinum circumierunt. Titus in itinere monstravit pueris mira aedificia quae principes in Palatino aedificaverant. Tandem ad arcum Tiberii advenerunt, iam labore et aestu defessi.
Chapter 25: First Morning in Rome
Iam dies erat. Magnus erat clamor in urbe. Servi ad Forum magno tumultu onera ferebant. Undique clamor et strepitus! Sed nihil clamoris, nihil strepitus ad Marcum pervenit. In lecto stertebat, nam defessus erat. Sextus quoque in lecto manebat sed dormire non poterat. Clamoribus et strepitu excitatus, iam cogitabat de omnibus rebus quas Titus heri narraverat. “Quid hodie videbimus? Corneliusne nos in Forum ducet? Ego certe Forum et Curiam et senatores videre volo.”
Interea Eucleides, qui prima luce exierat, iam domum redierat. Statim cubiculum puerorum petivit et, “Ego, pueri!” inquit. “Cur nondum surrexistis? Abhinc duas horas ego surrexi. Quod novum librum emere volebam, in Argiletum mane descendi ad tabernam quondam ubi in postibus nomina multorum poetarum videre potes. Catullus, Flaccus—”
At pueri celeriter interpellaverunt quod Eucleides, ub bene sciebant, simper aliquid novi docere volebat. “Quid in viis vidisti?”
Eucleides, “Nihil,” inquit, “nisi miserum hominem lapidibus oppressum. Boves lapides quadratos in plaustro trahebant ad novum aedificium quod Caesar prope Domum Auream conficit. Illud aedificum est ingens amphitheatrum et mox princes ludos ibi faciet. Si boni pueri fueritis, fortasse ad ludos ibitis.”
Chapter 26: A Grim Lesson
Eucleides et pueri iam domum redierant. Post cenam Cornelius et Marcus et Sextus in atrio sedebant.
“Quid hodie vidistis, pueri?” inquit Cornelius.
“Aedificia antique!,” respondit Marcus. “Nos in urbem exire volumus soli. Cur non licet?”
Cui Cornelius, “Est periculosum sine custode (without a guard) exire in vias huius urbis. Sunt multi homines scelesti qui bona (goods, possessions) civium arripiunt. Nonnumquam (sometimes) hi homines cives ipsos necant. Vobis igitur non licet sine custode exire. Iam sero est. Nunc necesse est vobis cubitum ire. Nolite cessare sed ite statim!”
Pueri, labore diei defessi, simulac cubitum ierunt, obdormiverunt.
Postridie (on the following day) mane Marcus in lecto suo iacebat (to lie, be lying down) et de Circo Maximo ita cogitabat (to think): “Quando Circum Maximum visitabimus? Cur pater meus nos exire vetat (to forbid)? Heri nullos homines scelestos in urbe vidi. Interdiu certe praedones (thieves) nobis non nocebunt (to harm). Meum patrem, quod est senator Romanus, praedones timent. Nihil periculi est.”
Brevi tempore, ut Marco videbatur, pueri ad Circum ibant. Mox molem ingentem Circi Maximi Marcus conspexit.
“Ecce!” clamavit Marcus. “Est Circus. Cum intramus, tandem aurigas (charioteers) ipsos spectabimus.”
Subito tamen in viam se praecipitaverunt tres homines.
“Cave illos homines!” clamavit Sextus. “Illi certe nos in domus vicinas trahent et ibi nos necabunt (to kill).”
Sed frustra, nam Marcus, metu (fear) commotus, postquam Sextum audivit clamantem, ad terram (ground) cecidit et iacebat in luto (mud) immobilis.
“Eho!” clamavit unus e praedonibus. “Quo abis, parvule (little man)? Quid est nomen tuum? Nonne tu filius es senatoris? Nonne nomen tuum est Marcus Conelius?”
Cui Marcus, “Quid vultis, scelesti? Nihil pecuniae habeo. Nolite me verberare! Si mihi nocebis mihi, pater meus certe vos puniet (to punish).”
Sed interpellavit praedo, “Tace, puer! Tu es captivus noster neque ad patrem redibis. Nemo nunc poterit (will be able) te servare (to save). Ipse enim te necabo.”
Tum praedo gladium strinxit (drew his sword). Sextus stabat perterritus et, “Fer auxilium!” clamavit. “Fer auxilium!” Sed nemo clamorem audivit. Nemo auxilium tulit (to bring). Marcus oculos clausit (to close) et mortem exspectabat.
Nihil accidit (it happens). Oculos aperuit (to open). In lecto erat suo. Somnium modo fuerat. Hodie tamen domi manere constituit (to decide) Marcus. Exire noluit.
1. Do the boys want anyone to go with them into the city?
2. What kind of men are in the city?
3. What happens to good citizens in the city?
4. From what are the boys tired?
5. What was Marcus thinking about the next day?
6. Did he see any evil men in the street yesterday?
7. Why do the praedones fear Cornelius?
8. What will the pueri see when they enter the Circus?
9. How many men hurled themselves at the boys?
10. What might they do to the boys?
11. What happened to Marcus after he heard Sextus screaming?
12. What does one of the thieves ask Marcus?
13. What will happen if the praedo kills Marcus?
14. What did the thief prepare to do?
15. What did Marcus do when he saw the thief draw his sword?
16. Why didn’t Marcus wish to go out in to the city at the end of the story?
Odysseus (Ulysses and the Cyclops)
Post bellum Troianum venit Ulixes cum XII viris ad terram Cyclopum. In caverna bonum caseum inveniunt. Dum eum edunt, Cyclops Polyphemus in eandem cavernanam magnas oves ducit et Graecos videt: "Quid vos facitis in mea caverna? Poenas dabitis, si mala consilia in animo habetis."
"Troia navigamus," Ulixes ei dicit. "Quid tu nobis dabis?"
Polyphemus autem exclamat: "Stulte! Quid vos, tu tuique cari, mihi dabitis?"
Sine mora paucos viros capit editque! Tum rogat, "Quid tibi nomen est?"
Ulixes respondet, "Nemo."
Dum somnus Polyphemum superat, Graeci insidias faciunt. Tignum in flamma acuunt et in oculum istius mittut. O miser Polypheme! Tibi non bene est. Alii Cyclopes veniunt, sed verum periculum non sentiunt: "Nemo me necat!" Polyphemus vocat.
"Bene!" dicunt. "Vale!"
Graeci igitur ex caverna fugere possunt. Caecus Cyclops haec verba audit: "Vale! Ego non Nemo, sed Ulixes sunt!"
|